NUCINA Ligna

NUCINA Ligna
NUCINA Ligna
arte colorem nitoremque accipiunt. Unde hodieque mensae et alia intestina opera ex nuce facta, oleô unguntur, et linteis fricantur, ut splendeant. Et certe mensae ex hoc ligno etiam olim in pretio, praecipueque ex nuce montana. Strabo l. 12. Ἡ δὲ Σινωπῖτις καὶ σφένδαμνον φύει, καὶ ὀροκάρυον ἐξ ὧν τὰς τραπέζας τέμνουςι, Sinopaea autem regio--etiam nucem fert montanam, ex qua mensae conficiuntur. Itaque apud Romanos quoque, sed priusquam citreae, h. e. θυΐναι, in notitiam luxuriae venissent. Vide Satyricum in illis, Sat. 11. v. 119.
—— Si forte nucem deiecerat Eurus.
Ubi nucinas mensas vetus Scholiastes vocat, quae ex nuce fiebant, vi. de Salmas. ad Solin. p. 1040. et 1041.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”